monumenta.ch > Plinius > sectio 192

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 192
{LXXIV} sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut intestinis; ideo tantum amaritudinem, ut a canibus non attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas.